monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > sectio 11 > bnf10439.175 r > sectio 5 > bsbBSB-InkG-296GW11398.215 > sectio 127 > bsbClm4541.533 > sectio 88 > sectio 2 > sectio 119 > sectio 30 > sectio 55 > sectio 47 > sectio 187 > sectio 39 > bavPal.lat.281.536 > sectio 67 > sectio 84 > sectio 70 > sectio 111 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 112, 6
Hanc autem explanationem quam primus Origenes in decimo Stromateon libro, ubi epistulam Pauli ad Galatas interpretatur, et caeteri deinceps interpretes sunt secuti, illa vel maxime causa subintroducunt, ut Porphyrio respondeant blasphemanti, qui Pauli arguit procacitatem, quod principem Apostolorum Petrum ausus est reprehendere, et arguere in faciem, ac ratione constringere, quod male fecerit, id est in eo errore fuerit: in quo fuit ipse, qui alium arguit delinquentem. Quid dicam de Ioanne qui dudum in Pontificali gradu, Constantinopolitanam rexit Ecclesiam; et proprie super hoc capitulo latissimum exaravit librum, in quo Origenis et veterum sententiam est secutus? Si igitur me reprehendis errantem, patere me, quaeso, errare cum talibus; et cum me erroris mei multos socios habere perspexeris, tu veritatis tuae saltem unum astipulatorem proferre debebis. Haec de explanatione unius capituli Epistulae ad Galatas.